monumenta.ch > Victricius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 11, 5
Manu igitur ostendo, quod quaeritur, tango reduvias, affirmo in istis reliquiis perfectam esse gratiam perfectamque virtutem. Hoc loco si res esset sermonum collisione pandenda, dicerem et genere, et specie, et numero idem esse; de quo ambigit infida calumnia dubitantis, nec dubitantis fortasse, sed non amantis.